Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.37.9 Liv. 4.39.2 (English) >>Liv. 4.40.2

4.38.4cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem uident.

4.38.5restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.

ch. 39 4.39.1 et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Uolscus imperator, ut parmatis, nouae cohorti hostium, locus detur donec impetu inlati ab suis excludantur.

4.39.2quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse,

4.39.3ibi maxime confertis hostibus qua uiam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam uiderent, ne tot fortissimos uiros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.

4.39.4diuersi Uolsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.

4.39.5consul quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit lucis hostem tenuit.

4.39.6nox incertos diremit; tantusque ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis exercitus se in montes proximos reciperent.

4.39.7tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, uictos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pauor tulit, fugerunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.37.9 Liv. 4.39.2 (English) >>Liv. 4.40.2

Powered by PhiloLogic