Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.38.3 | Liv. 4.39.6 (English) | >>Liv. 4.40.4 |
4.39.3ibi maxime confertis hostibus qua uiam
fecerant , et consul legionesque Romanae cum quod tegumen
modo omnis exercitus fuerat nusquam uiderent , ne tot
fortissimos uiros interclusos opprimeret hostis , tendunt in
quemcumque casum .
diuersi Uolsci hinc consulem ac
legiones sustinere , altera fronte instare Tempanio atque
equitibus ; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad
suos , tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur ,
nequaquam inulti ; nec pugnae finis ante noctem fuit .
consul
quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit
lucis hostem tenuit .
nox incertos diremit ; tantusque
ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis
sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis
exercitus se in montes proximos reciperent .
tumulus
tamen circumsessus ultra mediam noctem est ; quo cum
circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse , uictos
rati suos et ipsi , qua quemque in tenebris pauor tulit ,
fugerunt .
Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit .
digressus deinde ipse cum paucis speculatum , cum ab
sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Uolscorum
deserta esse , laetus ab tumulo suos deuocat et in castra
Romana penetrat .
ubi cum uasta desertaque omnia atque
eandem quam apud hostes foeditatem inuenisset , priusquam
Uolscos cognitus error reduceret , quibus poterat sauciis
ductis secum , ignarus quam regionem consul petisset , ad
urbem proximis itineribus pergit .
4.39.4
4.39.5
4.39.6
4.39.7
4.39.8
4.39.9
ch. 40
4.40.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.38.3 | Liv. 4.39.6 (English) | >>Liv. 4.40.4 |