Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.38.3 Liv. 4.39.7 (English) >>Liv. 4.40.7

4.39.4diuersi Uolsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.

4.39.5consul quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit lucis hostem tenuit.

4.39.6nox incertos diremit; tantusque ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis exercitus se in montes proximos reciperent.

4.39.7tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, uictos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pauor tulit, fugerunt.

4.39.8Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. digressus deinde ipse cum paucis speculatum, cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Uolscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos deuocat et in castra Romana penetrat.

4.39.9ubi cum uasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem inuenisset, priusquam Uolscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

ch. 40 4.40.1 iam eo fama pugnae aduersae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non priuato magis quam publico luctu,

4.40.2Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul uisi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem peruaderet gratulantium saluos uictoresque redisse equites, et ex maestis paulo ante domibus quae conclamauerant suos, procurreretur in uias, pauidaeque matres ac coniuges, oblitae prae gaudio decoris, obuiam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo, uix prae gaudio compotes, effusae.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.38.3 Liv. 4.39.7 (English) >>Liv. 4.40.7

Powered by PhiloLogic