ch. 4
4.4.1
at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit.
quid postea? nullane res noua institui debet? et quod
nondum est factum—multa enim nondum sunt facta in nouo
populo—, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?
4.4.2pontifices,
augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio
creati sunt. census in ciuitate et discriptio centuriarum
classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta.
4.4.3consules
nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris
nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit.
tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est
ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos
annos et creauimus et e re publica sustulimus.
4.4.4quis dubitat
quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua
imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?
4.4.5hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non
decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum
summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior
contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam
indignam conubio haberi?
4.4.6quid est aliud quam exsilium
intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus,
ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur
sanguis.
4.4.7quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram,
quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec
sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab
regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram
seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe
neque uestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus?
4.4.8nemo plebeius patriciae uirgini uim adferret; patriciorum
ista libido est; nemo inuitum pactionem nuptialem quemquam
facere coegisset.
4.4.9uerum enimuero lege id prohiberi
et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum
plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium diuitibus
ac pauperibus?
4.4.10quod priuatorum consiliorum ubique
semper fuit, ut in quam cuique feminae conuenisset domum
nuberet, ex qua pactus esset uir domo, in matrimonium
duceret, id uos sub legis superbissimae uincula conicitis,
qua dirimatis societatem ciuilem duasque ex una ciuitate
faciatis.
4.4.11cur non sancitis ne uicinus patricio sit plebeius
nec eodem itinere eat, ne idem conuiuium ineat, ne in foro
eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam
patricius duxerit, si patriciam plebeius? quid iuris tandem
immutatur?
4.4.12nempe patrem sequuntur liberi. nec quod
nos ex conubio uestro petamus quicquam est, praeterquam
ut hominum, ut ciuium numero simus, nec uos, nisi in contumeliam
ignominiamque nostram certare iuuat, quod contendatis
quicquam est.