Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.4.3 | Liv. 4.4.11 (English) | >>Liv. 4.5.5 |
4.4.8nemo plebeius patriciae uirgini uim adferret ; patriciorum
ista libido est ; nemo inuitum pactionem nuptialem quemquam
facere coegisset .
uerum enimuero lege id prohiberi
et conubium tolli patrum ac plebis , id demum contumeliosum
plebi est . cur enim non fertis , ne sit conubium diuitibus
ac pauperibus ?
4.4.10quod priuatorum consiliorum ubique
semper fuit , ut in quam cuique feminae conuenisset domum
nuberet , ex qua pactus esset uir domo , in matrimonium
duceret , id uos sub legis superbissimae uincula conicitis ,
qua dirimatis societatem ciuilem duasque ex una ciuitate
faciatis .
cur non sancitis ne uicinus patricio sit plebeius
nec eodem itinere eat , ne idem conuiuium ineat , ne in foro
eodem consistat ? quid enim in re est aliud , si plebeiam
patricius duxerit , si patriciam plebeius ? quid iuris tandem
immutatur ?
4.4.12nempe patrem sequuntur liberi . nec quod
nos ex conubio uestro petamus quicquam est , praeterquam
ut hominum , ut ciuium numero simus , nec uos , nisi in contumeliam
ignominiamque nostram certare iuuat , quod contendatis
quicquam est .
4.4.9
4.4.11
ch. 5
4.5.1
4.5.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.4.3 | Liv. 4.4.11 (English) | >>Liv. 4.5.5 |