4.3.17an, ne
si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum
patiemur, potiusque decemuiris, taeterrimis mortalium, qui
tum omnes ex patribus erant, quam optimis regum, nouis
hominibus, similes consules sumus habituri?
ch. 4
4.4.1
at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit.
quid postea? nullane res noua institui debet? et quod
nondum est factum—multa enim nondum sunt facta in nouo
populo—, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?
4.4.2pontifices,
augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio
creati sunt. census in ciuitate et discriptio centuriarum
classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta.
4.4.3consules
nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris
nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit.
tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est
ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos
annos et creauimus et e re publica sustulimus.
4.4.4quis dubitat
quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua
imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?
4.4.5hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non
decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum
summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior
contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam
indignam conubio haberi?
4.4.6quid est aliud quam exsilium
intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus,
ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur
sanguis.
4.4.7quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram,
quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec
sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab
regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram
seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe
neque uestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus?