Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.3.13 Liv. 4.4.4 (English) >>Liv. 4.4.11

4.4.1 at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. quid postea? nullane res noua institui debet? et quod nondum est factummulta enim nondum sunt facta in nouo populo—, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?

4.4.2pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in ciuitate et discriptio centuriarum classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta.

4.4.3consules nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos annos et creauimus et e re publica sustulimus.

4.4.4quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?

4.4.5hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam indignam conubio haberi?

4.4.6quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur sanguis.

4.4.7quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque uestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.3.13 Liv. 4.4.4 (English) >>Liv. 4.4.11

Powered by PhiloLogic