Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.3.15 Liv. 4.4.6 (English) >>Liv. 4.5.1

4.4.3consules nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos annos et creauimus et e re publica sustulimus.

4.4.4quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?

4.4.5hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam indignam conubio haberi?

4.4.6quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur sanguis.

4.4.7quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque uestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus?

4.4.8nemo plebeius patriciae uirgini uim adferret; patriciorum ista libido est; nemo inuitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.

4.4.9uerum enimuero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium diuitibus ac pauperibus?

4.4.10quod priuatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae conuenisset domum nuberet, ex qua pactus esset uir domo, in matrimonium duceret, id uos sub legis superbissimae uincula conicitis, qua dirimatis societatem ciuilem duasque ex una ciuitate faciatis.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.3.15 Liv. 4.4.6 (English) >>Liv. 4.5.1

Powered by PhiloLogic