Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.39.6 | Liv. 4.40.5 (English) | >>Liv. 4.41.3 |
4.40.2Fabiusque consul terrore urbi
quoque iniecto stationem ante portas agebat , cum equites
procul uisi non sine terrore ab dubiis quinam essent , mox
cogniti tantam ex metu laetitiam fecere , ut clamor urbem
peruaderet gratulantium saluos uictoresque redisse equites ,
et ex maestis paulo ante domibus quae conclamauerant suos ,
procurreretur in uias , pauidaeque matres ac coniuges , oblitae
prae gaudio decoris , obuiam agmini occurrerent , in suos quaeque
simul corpore atque animo , uix prae gaudio compotes ,
effusae .
tribunis plebi qui M . Postumio et T . Quinctio diem
dixerant , quod ad Ueios eorum opera male pugnatum esset ,
occasio uisa est per recens odium Semproni consulis renouandae
in eos inuidiae .
itaque aduocata contione cum
proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus , proditum
deinde , quia illis impune fuerit , in Uolscis ab consule exercitum ,
traditos ad caedem fortissimos equites , deserta foede
castra uociferati essent ,
4.40.6C . Iunius , unus ex tribunis , Tempanium
equitem uocari iussit coramque ei 'Sex . Tempani '
inquit , 'quaero de te arbitrerisne C . Sempronium consulem
aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem
aut ullo boni consulis functum officio ;
4.40.7et tune ipse , uictis
legionibus Romanis , tuo consilio equitem ad pedes deduxeris
restituerisque pugnam ; excluso deinde ab acie nostra
tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut
miserit praesidium ;
4.40.8postero denique die ecquid praesidii
usquam habueris , an tu cohorsque in castra uestra uirtute
perruperitis ; ecquem in castris consulem , ecquem exercitum
inueneritis an deserta castra , relictos saucios milites .
4.40.4
4.40.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.39.6 | Liv. 4.40.5 (English) | >>Liv. 4.41.3 |