Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.39.6 Liv. 4.40.6 (English) >>Liv. 4.41.3

4.40.2Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul uisi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem peruaderet gratulantium saluos uictoresque redisse equites, et ex maestis paulo ante domibus quae conclamauerant suos, procurreretur in uias, pauidaeque matres ac coniuges, oblitae prae gaudio decoris, obuiam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo, uix prae gaudio compotes, effusae.

4.40.4tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Ueios eorum opera male pugnatum esset, occasio uisa est per recens odium Semproni consulis renouandae in eos inuidiae.

4.40.5itaque aduocata contione cum proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit, in Uolscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra uociferati essent,

4.40.6C. Iunius, unus ex tribunis, Tempanium equitem uocari iussit coramque ei 'Sex. Tempani' inquit, 'quaero de te arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio;

4.40.7et tune ipse, uictis legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut miserit praesidium;

4.40.8postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra uestra uirtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.39.6 Liv. 4.40.6 (English) >>Liv. 4.41.3

Powered by PhiloLogic