Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.39.7 | Liv. 4.40.7 (English) | >>Liv. 4.41.5 |
4.40.4tribunis plebi qui M . Postumio et T . Quinctio diem
dixerant , quod ad Ueios eorum opera male pugnatum esset ,
occasio uisa est per recens odium Semproni consulis renouandae
in eos inuidiae .
itaque aduocata contione cum
proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus , proditum
deinde , quia illis impune fuerit , in Uolscis ab consule exercitum ,
traditos ad caedem fortissimos equites , deserta foede
castra uociferati essent ,
4.40.6C . Iunius , unus ex tribunis , Tempanium
equitem uocari iussit coramque ei 'Sex . Tempani '
inquit , 'quaero de te arbitrerisne C . Sempronium consulem
aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem
aut ullo boni consulis functum officio ;
4.40.7et tune ipse , uictis
legionibus Romanis , tuo consilio equitem ad pedes deduxeris
restituerisque pugnam ; excluso deinde ab acie nostra
tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut
miserit praesidium ;
4.40.8postero denique die ecquid praesidii
usquam habueris , an tu cohorsque in castra uestra uirtute
perruperitis ; ecquem in castris consulem , ecquem exercitum
inueneritis an deserta castra , relictos saucios milites .
haec
pro uirtute tua fideque , qua una hoc bello res publica stetit ,
dicenda tibi sunt hodie ; denique ubi C . Sempronius , ubi
legiones nostrae sint ; desertus sis an deserueris consulem
exercitumque ; uicti denique simus an uicerimus .'
4.40.5
4.40.9
ch. 41
4.41.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.39.7 | Liv. 4.40.7 (English) | >>Liv. 4.41.5 |