Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.40.1 Liv. 4.40.8 (English) >>Liv. 4.41.7

4.40.5itaque aduocata contione cum proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit, in Uolscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra uociferati essent,

4.40.6C. Iunius, unus ex tribunis, Tempanium equitem uocari iussit coramque ei 'Sex. Tempani' inquit, 'quaero de te arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio;

4.40.7et tune ipse, uictis legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut miserit praesidium;

4.40.8postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra uestra uirtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites.

4.40.9haec pro uirtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; uicti denique simus an uicerimus.'

ch. 41 4.41.1 aduersus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non crimine alieno laeta:

4.41.2quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret.

4.41.3itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; sed quod uiderit referre posse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.40.1 Liv. 4.40.8 (English) >>Liv. 4.41.7

Powered by PhiloLogic