4.41.9paulo post in urbem est ingressus consul, non ab
se magis enixe amouens culpam quam Tempanium meritis
laudibus ferens.
4.41.10maestae ciuitati ab re male gesta et iratae
ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum
pro consule ad Ueios fuerat, decem milibus aeris grauis
damnatur.
4.41.11T. Quinctium collegam eius, quia et in Uolscis
consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas
legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat,
totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam
transferentem omnes tribus absoluerunt.
4.41.12profuisse ei Cincinnati
patris memoria dicitur, uenerabilis uiri, et exactae
iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans ne se,
breui reliquo uitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad
Cincinnatum paterentur.
ch. 42
4.42.1
plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium <M.>
Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro
centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites.
4.42.2senatus cum odio Semproni consulare nomen offenderet,
tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati
sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius
Mugillanus.
4.42.3principio statim anni L. Hortensius tribunus
plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit.
quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano
orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter
fortunam reprehendi posset, uexaret, aegre Hortensius pati,
temptationem eam credens esse perseuerantiae suae,
4.42.4nec
precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur,
sed auxilio confidere reum.