Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.40.4 Liv. 4.41.2 (English) >>Liv. 4.41.11

4.40.8postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra uestra uirtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites.

4.40.9haec pro uirtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; uicti denique simus an uicerimus.'

ch. 41 4.41.1 aduersus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non crimine alieno laeta:

4.41.2quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret.

4.41.3itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; sed quod uiderit referre posse.

4.41.4uidisse autem se priusquam ab acie intercluderetur consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium uersantem.

4.41.5postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse.

4.41.6exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, uelut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem seruandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse;

4.41.7nec Uolscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse. precantemque deinde ne se fessum labore ac uolneribus tenerent, cum ingenti laude non uirtutis magis quam moderationis dimissum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.40.4 Liv. 4.41.2 (English) >>Liv. 4.41.11

Powered by PhiloLogic