Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.40.9 | Liv. 4.41.8 (English) | >>Liv. 4.42.3 |
4.41.5postea se a conspectu suorum
ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem
extractum certamen ; nec ad tumulum quem ipse tenuerat
prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse .
exercitus ubi esset se nescire ; arbitrari , uelut ipse in re
trepida loci praesidio se suosque sit tutatus , sic consulem
seruandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse ;
4.41.7nec
Uolscorum meliores res esse credere quam populi Romani ;
fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse . precantemque
deinde ne se fessum labore ac uolneribus tenerent ,
cum ingenti laude non uirtutis magis quam moderationis
dimissum .
cum haec agerentur , iam consul uia Labicana
ad fanum Quietis erat . eo missa plaustra iumentaque alia
ab urbe exercitum adfectum proelio ac uia nocturna excepere .
4.41.9paulo post in urbem est ingressus consul , non ab
se magis enixe amouens culpam quam Tempanium meritis
laudibus ferens .
maestae ciuitati ab re male gesta et iratae
ducibus M . Postumius reus obiectus , qui tribunus militum
pro consule ad Ueios fuerat , decem milibus aeris grauis
damnatur .
T . Quinctium collegam eius , quia et in Uolscis
consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas
legatus dictatoris alterius Mam . Aemili res prospere gesserat ,
totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam
transferentem omnes tribus absoluerunt .
profuisse ei Cincinnati
patris memoria dicitur , uenerabilis uiri , et exactae
iam aetatis Capitolinus Quinctius , suppliciter orans ne se ,
breui reliquo uitae spatio , tam tristem nuntium ferre ad
Cincinnatum paterentur .
4.41.6
4.41.8
4.41.10
4.41.11
4.41.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.40.9 | Liv. 4.41.8 (English) | >>Liv. 4.42.3 |