Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.42.2 Liv. 4.42.10 (English) >>Liv. 4.43.7

4.42.7cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium populi tollere aut uelle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco,

4.42.8non ualuissent, se uestem cum eo mutaturos, tum Hortensius 'non uidebit' inquit, 'plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus esset militibus'.

4.42.9nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.

4.42.10non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam uictoriam Uolscorum pro sua amplexi fuerant.

ch. 43 4.43.1 proximo anno, Num. Fabio Uibulano T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus, ductu Fabii, cui sorte ea prouincia euenerat, nihil dignum memoratu actum;

4.43.2cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur, haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis leuatam ignominiam ut ouans urbem intraret concessum est.

4.43.3quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero.

4.43.4quam rem, praeter duos urbanos quaestores <ut crearentur alii quaestores> duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent, a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt ut pars quaestorumnam ad id tempus patricii creati erantex plebe fieret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.42.2 Liv. 4.42.10 (English) >>Liv. 4.43.7

Powered by PhiloLogic