Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.41.6 Liv. 4.42.2 (English) >>Liv. 4.42.10

4.41.11T. Quinctium collegam eius, quia et in Uolscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absoluerunt.

4.41.12profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, uenerabilis uiri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans ne se, breui reliquo uitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.

ch. 42 4.42.1 plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium <M.> Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites.

4.42.2senatus cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius Mugillanus.

4.42.3principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, uexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseuerantiae suae,

4.42.4nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum.

4.42.5itaque modo ad eum conuersus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset quaerebat; sub tribunicia umbra consularem uirum delituisse;

4.42.6modo ad collegas: 'uos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et euersuri tribuniciam potestatem?'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.41.6 Liv. 4.42.2 (English) >>Liv. 4.42.10

Powered by PhiloLogic