4.42.6modo ad collegas:
'uos autem, si reum perago, quid acturi estis? an
erepturi ius populo et euersuri tribuniciam potestatem?'
4.42.7cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi
Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium populi
tollere aut uelle aut posse, sed si preces suae pro imperatore,
qui sibi parentis esset loco,
4.42.8non ualuissent, se uestem cum eo
mutaturos, tum Hortensius 'non uidebit' inquit, 'plebs
Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil
moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus
esset militibus'.
4.42.9nec pietas quattuor tribunorum quam
Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter
plebi patribusque gratius fuit.
4.42.10non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam uictoriam
Uolscorum pro sua amplexi fuerant.
ch. 43
4.43.1
proximo anno,
Num. Fabio Uibulano T. Quinctio Capitolini filio Capitolino
consulibus, ductu Fabii, cui sorte ea prouincia euenerat, nihil
dignum memoratu actum;
4.43.2cum trepidam tantum ostendissent
aciem Aequi, turpi fuga funduntur, haud magno consulis
decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae
cladis leuatam ignominiam ut ouans urbem intraret concessum
est.
4.43.3quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione
erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata
moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta
ab duplicando quaestorum numero.
4.43.4quam rem, praeter
duos urbanos quaestores <ut crearentur alii quaestores>
duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent, a consulibus
relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni
plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum—nam ad
id tempus patricii creati erant—ex plebe fieret.