Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.44.3 | Liv. 4.44.11 (English) | >>Liv. 4.45.7 |
4.44.8aduersae
inuidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae
deesse ,
4.44.9stetitque in eadem sententia ne qua largitio , cessura
in trium gratiam tribunorum , fieret ; nec tum agrum plebi ,
sed sibi inuidiam quaeri ; se quoque subiturum eam tempestatem
forti animo ; nec senatui tanti se ciuem aut quemquam
alium debere esse , ut in parcendo uni malum publicum
fiat .
nihilo demissiore animo , cum dies uenit causa ipse
pro se dicta , nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent
plebem , quindecim milibus aeris damnatur .
eodem anno Postumia uirgo Uestalis de incestu causam
dixit , crimine innoxia , ab suspicione propter cultum amoeniorem
ingeniumque liberius quam uirginem decet parum
abhorrens .
eam ampliatam , deinde absolutam pro collegii
sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte
potius quam scite iussit . eodem anno a Campanis Cumae ,
quam Graeci tum urbem tenebant , capiuntur .
insequens annus tribunos militum consulari potestate
habuit Agrippam Menenium Lanatum P . Lucretium Tricipitinum
Sp . Nautium Rutulum ,
4.44.10
4.44.11
4.44.12
4.44.13
ch. 45
4.45.1
4.45.2
4.45.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.44.3 | Liv. 4.44.11 (English) | >>Liv. 4.45.7 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)