4.43.12patres patiendo tribunos
militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo
quo minus quattuor quaestores promisce de plebe ac patribus
libero suffragio populi fierent?
ch. 44
4.44.1
tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni
consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus
tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sempronius
Atratinus.
4.44.2hoc tribuno comitia quaestorum habente,
petentibusque inter aliquot plebeios filio <A.> Antisti tribuni
plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec potestas
nec suffragatio horum ualuit quin quorum patres auosque
consules uiderant eos nobilitate praeferrent.
4.44.3furere omnes
tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa
suorum accensi.
4.44.4quidnam id rei esset? non suis beneficiis,
non patrum iniuriis, non denique usurpandi libidine,
cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem,
ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum.
4.44.5non ualuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum
plebis, potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis
creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium
comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri
suos honore deiectos.
4.44.6itaque cum in ipsum, et innocentia
tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non
posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini,
eique ob ignominiam Uolsci belli adiutore collega M. Canuleio
diem dixere.
4.44.7subinde ab iisdem tribunis mentio in
senatu de agris diuidendis inlata est, cui actioni semper acerrime
C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita
causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem
sub iudicii tempus plebem offensurum.