Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.43.9 | Liv. 4.44.4 (English) | >>Liv. 4.44.11 |
4.44.1
tribunicia primum comitia sunt habita . creati tribuni
consulari potestate omnes patricii , L . Quinctius Cincinnatus
tertium L . Furius Medullinus iterum M . Manlius A . Sempronius
Atratinus .
hoc tribuno comitia quaestorum habente ,
petentibusque inter aliquot plebeios filio <A .> Antisti tribuni
plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex . Pompili , nec potestas
nec suffragatio horum ualuit quin quorum patres auosque
consules uiderant eos nobilitate praeferrent .
furere omnes
tribuni plebi , ante omnes Pompilius Antistiusque , repulsa
suorum accensi .
quidnam id rei esset ? non suis beneficiis ,
non patrum iniuriis , non denique usurpandi libidine ,
cum liceat quod ante non licuerit , si non tribunum militarem ,
ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum .
non ualuisse patris pro filio , fratris pro fratre preces , tribunorum
plebis , potestatis sacrosanctae , ad auxilium libertatis
creatae . fraudem profecto in re esse , et A . Sempronium
comitiis plus artis adhibuisse quam fidei . eius iniuria queri
suos honore deiectos .
itaque cum in ipsum , et innocentia
tutum et magistratu , in quo tunc erat , impetus fieri non
posset , flexere iras in C . Sempronium , patruelem Atratini ,
eique ob ignominiam Uolsci belli adiutore collega M . Canuleio
diem dixere .
subinde ab iisdem tribunis mentio in
senatu de agris diuidendis inlata est , cui actioni semper acerrime
C . Sempronius restiterat , ratis , id quod erat , aut deposita
causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem
sub iudicii tempus plebem offensurum .
4.44.2
4.44.3
4.44.4
4.44.5
4.44.6
4.44.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.43.9 | Liv. 4.44.4 (English) | >>Liv. 4.44.11 |