Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.43.12 | Liv. 4.44.7 (English) | >>Liv. 4.45.2 |
4.44.5non ualuisse patris pro filio , fratris pro fratre preces , tribunorum
plebis , potestatis sacrosanctae , ad auxilium libertatis
creatae . fraudem profecto in re esse , et A . Sempronium
comitiis plus artis adhibuisse quam fidei . eius iniuria queri
suos honore deiectos .
itaque cum in ipsum , et innocentia
tutum et magistratu , in quo tunc erat , impetus fieri non
posset , flexere iras in C . Sempronium , patruelem Atratini ,
eique ob ignominiam Uolsci belli adiutore collega M . Canuleio
diem dixere .
subinde ab iisdem tribunis mentio in
senatu de agris diuidendis inlata est , cui actioni semper acerrime
C . Sempronius restiterat , ratis , id quod erat , aut deposita
causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem
sub iudicii tempus plebem offensurum .
aduersae
inuidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae
deesse ,
4.44.9stetitque in eadem sententia ne qua largitio , cessura
in trium gratiam tribunorum , fieret ; nec tum agrum plebi ,
sed sibi inuidiam quaeri ; se quoque subiturum eam tempestatem
forti animo ; nec senatui tanti se ciuem aut quemquam
alium debere esse , ut in parcendo uni malum publicum
fiat .
nihilo demissiore animo , cum dies uenit causa ipse
pro se dicta , nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent
plebem , quindecim milibus aeris damnatur .
eodem anno Postumia uirgo Uestalis de incestu causam
dixit , crimine innoxia , ab suspicione propter cultum amoeniorem
ingeniumque liberius quam uirginem decet parum
abhorrens .
4.44.6
4.44.7
4.44.8
4.44.10
4.44.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.43.12 | Liv. 4.44.7 (English) | >>Liv. 4.45.2 |