4.44.12eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii
sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte
potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae,
quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.
4.44.13insequens annus tribunos militum consulari potestate
habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Tricipitinum
Sp. Nautium Rutulum,
ch. 45
4.45.1
annus, felicitate populi
Romani, periculo potius ingenti quam clade insignis. seruitia
urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt,
populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem
Capitoliumque armati occuparent.
4.45.2auertit nefanda consilia
Iuppiter, indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt.
indicibus dena milia grauis aeris, quae tum diuitiae
habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.
4.45.3bellum inde ab Aequis reparari coeptum; et nouos hostes
Labicanos consilia cum ueteribus iungere, haud incertis
auctoribus Romam est allatum.
4.45.4Aequorum iam uelut anniuersariis
armis adsueuerat ciuitas; Labicos legati missi cum
responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum
parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium
datum aduerterent animos ne quid noui tumultus
Labicis oreretur.
4.45.5ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate,
inito magistratu, legati ab Tusculo uenerunt, L. Sergium
Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Seruilium Prisci
filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant.
4.45.6nuntiabant
legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu
depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.
4.45.7tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto
ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res
Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se
quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam
ignobilemque aspernari.