Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.44.8 Liv. 4.45.3 (English) >>Liv. 4.46.3

4.44.13insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Tricipitinum Sp. Nautium Rutulum,

ch. 45 4.45.1 annus, felicitate populi Romani, periculo potius ingenti quam clade insignis. seruitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent.

4.45.2auertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt. indicibus dena milia grauis aeris, quae tum diuitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.

4.45.3bellum inde ab Aequis reparari coeptum; et nouos hostes Labicanos consilia cum ueteribus iungere, haud incertis auctoribus Romam est allatum.

4.45.4Aequorum iam uelut anniuersariis armis adsueuerat ciuitas; Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium datum aduerterent animos ne quid noui tumultus Labicis oreretur.

4.45.5ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate, inito magistratu, legati ab Tusculo uenerunt, L. Sergium Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Seruilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant.

4.45.6nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.

4.45.7tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.44.8 Liv. 4.45.3 (English) >>Liv. 4.46.3

Powered by PhiloLogic