Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.44.10 | Liv. 4.45.4 (English) | >>Liv. 4.46.4 |
4.45.1
annus , felicitate populi
Romani , periculo potius ingenti quam clade insignis . seruitia
urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt ,
populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem
Capitoliumque armati occuparent .
auertit nefanda consilia
Iuppiter , indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt .
indicibus dena milia grauis aeris , quae tum diuitiae
habebantur , ex aerario numerata et libertas praemium fuit .
bellum inde ab Aequis reparari coeptum ; et nouos hostes
Labicanos consilia cum ueteribus iungere , haud incertis
auctoribus Romam est allatum .
Aequorum iam uelut anniuersariis
armis adsueuerat ciuitas ; Labicos legati missi cum
responsa inde rettulissent dubia , quibus nec tum bellum
parari nec diuturnam pacem fore appareret , Tusculanis negotium
datum aduerterent animos ne quid noui tumultus
Labicis oreretur .
ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate ,
inito magistratu , legati ab Tusculo uenerunt , L . Sergium
Fidenatem M . Papirium Mugillanum C . Seruilium Prisci
filium , quo dictatore Fidenae captae fuerant .
nuntiabant
legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu
depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse .
tum Labicanis bellum indictum ; factoque senatus consulto
ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur , unus res
Romae curaret , certamen subito inter tribunos exortum ; se
quisque belli ducem potiorem ferre , curam urbis ut ingratam
ignobilemque aspernari .
cum parum decorum inter collegas
certamen mirabundi patres conspicerent , Q . Seruilius 'quando
nec ordinis huius ulla ' inquit , 'nec rei publicae est uerecundia ,
patria maiestas altercationem istam dirimet . filius
meus extra sortem urbi praeerit . bellum utinam , qui adpetunt ,
consideratius concordiusque quam cupiunt gerant '.
4.45.2
4.45.3
4.45.4
4.45.5
4.45.6
4.45.7
4.45.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.44.10 | Liv. 4.45.4 (English) | >>Liv. 4.46.4 |