ch. 46
4.46.1
dilectum haberi non ex toto passim populo placuit;
decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo
tribuni ad bellum duxere.
4.46.2coepta inter eos in urbe certamina
cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi;
nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia uelle,
sua imperia sola rata esse; contemnere in uicem et contemni,
4.46.3donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est
ut alternis diebus summam imperii haberent.
4.46.4quae cum
allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doctus,
precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum
damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset, et uelut
haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scriberet
et arma pararet.
4.46.5nec falsus uates fuit. nam ductu
L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium
castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad uallum,
spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu
Aequorum per supinam uallem fusi sunt, multique in
ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique;
4.46.6castraque
eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex
parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur.
duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit
Tusculum petiere:
4.46.7palati alii per agros passim multis itineribus
maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt.
4.46.8minus trepidationis fuit, quod euentus timori
hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respicerent
in re trepida praeparata erant ab tribuno militum.
4.46.9iussuque
eiusdem per minores magistratus sedato in urbe
tumultu, speculatores propere missi nuntiauere Tusculi
duces exercitumque esse, hostem castra loco non mouisse.
4.46.10et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto
dictus Q. Seruilius Priscus, uir cuius prouidentiam in
re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas
erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen tribunorum
suspectum ante rem male gestam fuerat.
4.46.11magistro equitum
creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio
suo—ut tradidere quidam;
4.46.12nam alii Ahalam Seruilium
magistrum equitum eo anno fuisse scribunt—, nouo exercitu
profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo milia
passuum ab hoste locum castris cepit.