Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.46.1 | Liv. 4.46.10 (English) | >>Liv. 4.47.6 |
4.46.6castraque
eo die aegre retenta , postero die circumfusis iam magna ex
parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur .
duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit
Tusculum petiere :
4.46.7palati alii per agros passim multis itineribus
maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt .
4.46.8minus trepidationis fuit , quod euentus timori
hominum congruens fuerat , et quod subsidia quae respicerent
in re trepida praeparata erant ab tribuno militum .
iussuque
eiusdem per minores magistratus sedato in urbe
tumultu , speculatores propere missi nuntiauere Tusculi
duces exercitumque esse , hostem castra loco non mouisse .
et quod plurimum animorum fecit , dictator ex senatus consulto
dictus Q . Seruilius Priscus , uir cuius prouidentiam in
re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas
erat , tum euentu eius belli , quod uni certamen tribunorum
suspectum ante rem male gestam fuerat .
magistro equitum
creato , a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus , filio
suo —ut tradidere quidam ;
4.46.12nam alii Ahalam Seruilium
magistrum equitum eo anno fuisse scribunt —, nouo exercitu
profectus ad bellum , accitis qui Tusculi erant , duo milia
passuum ab hoste locum castris cepit .
4.46.9
4.46.10
4.46.11
ch. 47
4.47.1
4.47.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.46.1 | Liv. 4.46.10 (English) | >>Liv. 4.47.6 |