Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.45.5 | Liv. 4.46.5 (English) | >>Liv. 4.47.1 |
4.46.2coepta inter eos in urbe certamina
cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi ;
nihil sentire idem , pro sententia pugnare ; sua consilia uelle ,
sua imperia sola rata esse ; contemnere in uicem et contemni ,
4.46.3donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est
ut alternis diebus summam imperii haberent .
quae cum
allata Romam essent , dicitur Q . Seruilius , aetate et usu doctus ,
precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum
damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset , et uelut
haud dubia clade imminente , institisse filio ut milites scriberet
et arma pararet .
nec falsus uates fuit . nam ductu
L . Sergi , cuius dies imperii erat , loco iniquo sub hostium
castris , cum quia simulato metu receperat se hostis ad uallum ,
spes uana expugnandi castra eo traxisset , repentino impetu
Aequorum per supinam uallem fusi sunt , multique in
ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique ;
4.46.6castraque
eo die aegre retenta , postero die circumfusis iam magna ex
parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur .
duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit
Tusculum petiere :
4.46.7palati alii per agros passim multis itineribus
maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt .
4.46.8minus trepidationis fuit , quod euentus timori
hominum congruens fuerat , et quod subsidia quae respicerent
in re trepida praeparata erant ab tribuno militum .
iussuque
eiusdem per minores magistratus sedato in urbe
tumultu , speculatores propere missi nuntiauere Tusculi
duces exercitumque esse , hostem castra loco non mouisse .
4.46.4
4.46.5
4.46.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.45.5 | Liv. 4.46.5 (English) | >>Liv. 4.47.1 |