Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.45.8 Liv. 4.46.6 (English) >>Liv. 4.47.3

4.46.4quae cum allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doctus, precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset, et uelut haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scriberet et arma pararet.

4.46.5nec falsus uates fuit. nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad uallum, spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam uallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique;

4.46.6castraque eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere:

4.46.7palati alii per agros passim multis itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt.

4.46.8minus trepidationis fuit, quod euentus timori hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respicerent in re trepida praeparata erant ab tribuno militum.

4.46.9iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu, speculatores propere missi nuntiauere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non mouisse.

4.46.10et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Seruilius Priscus, uir cuius prouidentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.45.8 Liv. 4.46.6 (English) >>Liv. 4.47.3

Powered by PhiloLogic