Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.46.5 Liv. 4.47.2 (English) >>Liv. 4.48.2

4.46.10et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Seruilius Priscus, uir cuius prouidentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.

4.46.11magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suout tradidere quidam;

4.46.12nam alii Ahalam Seruilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt—, nouo exercitu profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.

ch. 47 4.47.1 transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat.

4.47.2itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.

4.47.3tantus ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint; uictique acie cum fuga effusa petissent castra, breuior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat.

4.47.4captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset, secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos uictos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse,

4.47.5postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est.

4.47.6dictator exercitu uictore Romam reducto, die octauo quam creatus erat, magistratu se abdicauit; et opportune senatus priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano diuidendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.46.5 Liv. 4.47.2 (English) >>Liv. 4.48.2

Powered by PhiloLogic