Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.47.8 | Liv. 4.48.11 (English) | >>Liv. 4.49.4 |
4.48.7facile homines
nouos auctoritate principum de sententia deduci , si temporum
interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur
oratio .
pro fortuna illis animos esse ; ubi uideant collegas
principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse
nec locum in ea relictum sibi ,
4.48.9haud grauate acclinaturos
se ad causam senatus , per quam cum uniuerso ordini , tum
primoribus se patrum concilient .
adprobantibus cunctis
et ante omnes Q . Seruilio Prisco , quod non degenerasset
ab stirpe Claudia , conlaudante iuuenem , negotium datur ut
quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem
perlicerent .
misso senatu , prensantur ab principibus tribuni .
suadendo monendo pollicendoque , gratum id singulis priuatim ,
gratum uniuerso senatui fore , sex ad intercessionem
comparauere .
posteroque die cum ex composito relatum ad
senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque
largitione pessimi exempli concirent ,
4.48.13eae orationes a primoribus
patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec
consilium sibi suppetere diceret , nec se ullam opem cernere
aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio ; in eius
potestatis fidem circumuentam rem publicam , tamquam
priuatum inopem , confugere ;
4.48.14praeclarum ipsis potestatique
esse , non ad uexandum senatum discordiamque ordinum
mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum
improbis collegis .
fremitus deinde uniuersi senatus
ortus , cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur .
tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum ,
quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat
dissoluendae rei publicae esse , ei se intercessuros ostendunt .
4.48.8
4.48.10
4.48.11
4.48.12
4.48.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.47.8 | Liv. 4.48.11 (English) | >>Liv. 4.49.4 |