Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.48.4 Liv. 4.48.14 (English) >>Liv. 4.49.7

4.48.11misso senatu, prensantur ab principibus tribuni. suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis priuatim, gratum uniuerso senatui fore, sex ad intercessionem comparauere.

4.48.12posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent,

4.48.13eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumuentam rem publicam, tamquam priuatum inopem, confugere;

4.48.14praeclarum ipsis potestatique esse, non ad uexandum senatum discordiamque ordinum mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum improbis collegis.

4.48.15fremitus deinde uniuersi senatus ortus, cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur. tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissoluendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt.

4.48.16gratiae intercessoribus ab senatu actae. latores rogationis contione aduocata proditores plebis commodorum ac seruos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas inuecti, actionem deposuere.

ch. 49 4.49.1 duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus C. Ualerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num. Fabius Uibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, ni Ueiens bellum religio principum distulisset,

4.49.2quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis uillarum uastauit.

4.49.3simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.48.4 Liv. 4.48.14 (English) >>Liv. 4.49.7

Powered by PhiloLogic