Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.48.7 | Liv. 4.48.16 (English) | >>Liv. 4.49.9 |
4.48.13eae orationes a primoribus
patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec
consilium sibi suppetere diceret , nec se ullam opem cernere
aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio ; in eius
potestatis fidem circumuentam rem publicam , tamquam
priuatum inopem , confugere ;
4.48.14praeclarum ipsis potestatique
esse , non ad uexandum senatum discordiamque ordinum
mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum
improbis collegis .
fremitus deinde uniuersi senatus
ortus , cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur .
tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum ,
quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat
dissoluendae rei publicae esse , ei se intercessuros ostendunt .
gratiae intercessoribus ab senatu actae . latores rogationis
contione aduocata proditores plebis commodorum ac seruos
consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas
inuecti , actionem deposuere .
4.48.15
4.48.16
ch. 49
4.49.1
4.49.2
4.49.3
4.49.4
4.49.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.48.7 | Liv. 4.48.16 (English) | >>Liv. 4.49.9 |