4.47.7coloni ab urbe mille et quingenti missi bina
iugera acceperunt.
captis Labicis, ac deinde tribunis militum consulari potestate
Agrippa Menenio Lanato et C. Seruilio Structo et
P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus his, et Sp. Rutilio
Crasso,
4.47.8et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium,
et duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio
Rutulo, biennium tranquillae externae res, discordia domi ex
agrariis legibus fuit.
ch. 48
4.48.1
turbatores uolgi erant Sp. Maecilius
quartum et <M.> Metilius tertium tribuni plebis, ambo
absentes creati.
4.48.2ei cum rogationem promulgassent ut ager
ex hostibus captus uiritim diuideretur, magnaeque partis
nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae—nec enim
ferme quicquam agri,
4.48.3ut in urbe alieno solo posita, non
armis partum erat, nec quod uenisset adsignatumue publice
esset praeterquam plebs habebat—,
4.48.4atrox plebi patribusque
propositum uidebatur certamen. nec tribuni militum, nunc
in senatu, nunc [in] conciliis priuatis principum cogendis,
uiam consilii inueniebant,
4.48.5cum Ap. Claudius, nepos eius
qui decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex
patrum concilio,
4.48.6dicitur dixisse uetus se ac familiare consilium
domo adferre; proauum enim suum Ap. Claudium
ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae
potestatis per collegarum intercessionem.
4.48.7facile homines
nouos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum
interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur
oratio.
4.48.8pro fortuna illis animos esse; ubi uideant collegas
principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse
nec locum in ea relictum sibi,