Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.47.3 Liv. 4.48.4 (English) >>Liv. 4.48.14

4.47.8et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium, et duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio Rutulo, biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.

ch. 48 4.48.1 turbatores uolgi erant Sp. Maecilius quartum et <M.> Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati.

4.48.2ei cum rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus uiritim diuideretur, magnaeque partis nobilium eo plebiscito publicarentur fortunaenec enim ferme quicquam agri,

4.48.3ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod uenisset adsignatumue publice esset praeterquam plebs habebat—,

4.48.4atrox plebi patribusque propositum uidebatur certamen. nec tribuni militum, nunc in senatu, nunc [in] conciliis priuatis principum cogendis, uiam consilii inueniebant,

4.48.5cum Ap. Claudius, nepos eius qui decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio,

4.48.6dicitur dixisse uetus se ac familiare consilium domo adferre; proauum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem.

4.48.7facile homines nouos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.

4.48.8pro fortuna illis animos esse; ubi uideant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi,

4.48.9haud grauate acclinaturos se ad causam senatus, per quam cum uniuerso ordini, tum primoribus se patrum concilient.

4.48.10adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuuenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.47.3 Liv. 4.48.4 (English) >>Liv. 4.48.14

Powered by PhiloLogic