Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.49.2 | Liv. 4.49.11 (English) | >>Liv. 4.50.2 |
4.49.8huic bellum aduersus Aequos permissum est , prauae mentis
homini , quam tamen uictoria magis quam bellum ostendit .
nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum leuibus
proeliis Aequorum animos fregisset , postremo in oppidum
inrupit . deinde ab hostibus in ciues certamen uertit et cum
inter oppugnationem praedam militis fore edixisset , capto
oppido fidem mutauit .
eam magis adducor ut credam irae
causam exercitui fuisse , quam quod in urbe nuper direpta
coloniaque noua minus praedicatione tribuni praedae fuerit .
auxit eam iram , postquam ab collegis arcessitus propter
seditiones tribunicias in urbem reuertit , audita uox eius in
contione stolida ac prope uecors , qua M . Sextio tribuno
plebis legem agrariam ferenti , simul Bolas quoque ut
mitterentur coloni laturum se dicenti —dignum enim esse
qui armis cepissent , eorum urbem agrumque Bolanum esse
—'malum quidem militibus meis ' inquit , 'nisi quieuerint .'
quod auditum non contionem magis quam mox patres
offendit .
et tribunus plebis , uir acer nec infacundus , nactus
inter aduersarios superbum ingenium immodicamque linguam ,
quam inritando agitandoque in eas impelleret uoces
quae inuidiae non ipsi tantum sed causae atque uniuerso ordini
essent , neminem ex collegio tribunorum militum saepius
quam Postumium in disceptationem trahebat .
tum uero
secundum tam saeuum atque inhumanum dictum 'auditis '
inquit , 'Quirites , sicut seruis malum minantem militibus ?
4.49.14tamen haec belua dignior uobis tanto honore uidebitur
quam qui uos urbe agrisque donatos in colonias mittunt , qui
sedem senectuti uestrae prospiciunt , qui pro uestris commodis
aduersus tam crudeles superbosque aduersarios depugnant ?
4.49.9
4.49.10
4.49.11
4.49.12
4.49.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.49.2 | Liv. 4.49.11 (English) | >>Liv. 4.50.2 |