Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.49.7 | Liv. 4.49.15 (English) | >>Liv. 4.50.7 |
4.49.12et tribunus plebis , uir acer nec infacundus , nactus
inter aduersarios superbum ingenium immodicamque linguam ,
quam inritando agitandoque in eas impelleret uoces
quae inuidiae non ipsi tantum sed causae atque uniuerso ordini
essent , neminem ex collegio tribunorum militum saepius
quam Postumium in disceptationem trahebat .
tum uero
secundum tam saeuum atque inhumanum dictum 'auditis '
inquit , 'Quirites , sicut seruis malum minantem militibus ?
4.49.14tamen haec belua dignior uobis tanto honore uidebitur
quam qui uos urbe agrisque donatos in colonias mittunt , qui
sedem senectuti uestrae prospiciunt , qui pro uestris commodis
aduersus tam crudeles superbosque aduersarios depugnant ?
4.49.15incipite deinde mirari cur pauci iam uestram
suscipiant causam . quid ut a uobis sperent ? an honores ,
quos aduersariis uestris potius quam populi Romani propugnatoribus
datis ?
4.49.16ingemuistis modo uoce huius audita .
quid id refert ? iam si suffragium detur , hunc qui malum
uobis minatur , iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire
uolunt praeferetis '.
4.49.13
ch. 50
4.50.1
4.50.2
4.50.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.49.7 | Liv. 4.49.15 (English) | >>Liv. 4.50.7 |