4.49.13tum uero
secundum tam saeuum atque inhumanum dictum 'auditis'
inquit, 'Quirites, sicut seruis malum minantem militibus?
4.49.14tamen haec belua dignior uobis tanto honore uidebitur
quam qui uos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui
sedem senectuti uestrae prospiciunt, qui pro uestris commodis
aduersus tam crudeles superbosque aduersarios depugnant?
4.49.15incipite deinde mirari cur pauci iam uestram
suscipiant causam. quid ut a uobis sperent? an honores,
quos aduersariis uestris potius quam populi Romani propugnatoribus
datis?
4.49.16ingemuistis modo uoce huius audita.
quid id refert? iam si suffragium detur, hunc qui malum
uobis minatur, iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire
uolunt praeferetis'.
ch. 50
4.50.1
perlata haec uox Postumi ad milites multo in castris maiorem
indignationem mouit: praedaene interceptorem fraudatoremque
etiam malum minari militibus?
4.50.2itaque cum
fremitus aperte esset, et quaestor P. Sextius eadem uiolentia
coerceri putaret seditionem posse qua mota erat, misso ad
uociferantem quendam militem lictore cum inde clamor et
iurgium oreretur,
4.50.3saxo ictus turba excedit, insuper increpante
qui uolnerauerat habere quaestorem quod imperator esset
militibus minatus.
4.50.4ad hunc tumultum accitus Postumius
asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis.
postremo cum modum irae nullum faceret, ad uociferationem
eorum quos necari sub crate iusserat concursu
facto, ipse ad interpellantes poenam uecors de tribunali
decurrit.
4.50.5ibi cum submouentes passim lictores centurionesque
uexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum
ab exercitu suo lapidibus cooperiretur.