Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.48.15 Liv. 4.49.8 (English) >>Liv. 4.49.15

4.49.5quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis, ne memorabili quidem bello, per obsidionem leuemque unam pugnam et oppidum et fines amisere.

4.49.6temptatum ab L. Decio tribuno plebis ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est.

4.49.7Bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta nouis uiribus oppidum firmarunt, tribunis militum Romae consulari potestate Cn. Cornelio Cosso L. Ualerio Potito Q. Fabio Uibulano iterum M. Postumio Regillensi.

4.49.8huic bellum aduersus Aequos permissum est, prauae mentis homini, quam tamen uictoria magis quam bellum ostendit.

4.49.9nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum leuibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit. deinde ab hostibus in ciues certamen uertit et cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutauit.

4.49.10eam magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper direpta coloniaque noua minus praedicatione tribuni praedae fuerit.

4.49.11auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem reuertit, audita uox eius in contione stolida ac prope uecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicentidignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse —'malum quidem militibus meis' inquit, 'nisi quieuerint.' quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.48.15 Liv. 4.49.8 (English) >>Liv. 4.49.15

Powered by PhiloLogic