Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.4.7 Liv. 4.5.3 (English) >>Liv. 4.6.3

4.4.12nempe patrem sequuntur liberi. nec quod nos ex conubio uestro petamus quicquam est, praeterquam ut hominum, ut ciuium numero simus, nec uos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuuat, quod contendatis quicquam est.

ch. 5 4.5.1 denique utrum tandem populi Romani an uestrum summum imperium est? regibus exactis utrum uobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est?

4.5.2oportet licere populo Romano, si uelit, iubere legem, an ut quaeque rogatio promulgata erit uos dilectum pro poena decernetis, et simul ego tribunus uocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno?

4.5.3quid si non quantum istae minae aduersus plebis consensum ualerent bis iam experti essetis? scilicet quia nobis consultum uolebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod quae pars firmior eadem modestior fuit?

4.5.4nec nunc erit certamen, Quirites; animos uestros illi temptabunt semper, uires non experientur.

4.5.5itaque ad bella ista, seu falsa seu uera sunt, consules, parata uobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc ciuitatem tandem facitis, si coalescere, si iungi miscerique uobis priuatis necessitudinibus possunt, si spes, si aditus ad honores uiris strenuis et fortibus datur, si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est, in uicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet.

4.5.6si haec impediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella; nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in priuata conubii societas est.'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.4.7 Liv. 4.5.3 (English) >>Liv. 4.6.3

Powered by PhiloLogic