Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.4.10 | Liv. 4.5.5 (English) | >>Liv. 4.6.6 |
4.5.2oportet licere populo
Romano , si uelit , iubere legem , an ut quaeque rogatio promulgata
erit uos dilectum pro poena decernetis , et simul
ego tribunus uocare tribus in suffragium coepero , tu statim
consul sacramento iuniores adiges et in castra educes , et
minaberis plebi , minaberis tribuno ?
4.5.3quid si non quantum
istae minae aduersus plebis consensum ualerent bis iam
experti essetis ? scilicet quia nobis consultum uolebatis ,
certamine abstinuistis ; an ideo non est dimicatum , quod
quae pars firmior eadem modestior fuit ?
4.5.4nec nunc erit
certamen , Quirites ; animos uestros illi temptabunt semper ,
uires non experientur .
itaque ad bella ista , seu falsa seu
uera sunt , consules , parata uobis plebes est , si conubiis
redditis unam hanc ciuitatem tandem facitis , si coalescere ,
si iungi miscerique uobis priuatis necessitudinibus possunt ,
si spes , si aditus ad honores uiris strenuis et fortibus datur ,
si in consortio , si in societate rei publicae esse , si , quod
aequae libertatis est , in uicem annuis magistratibus parere
atque imperitare licet .
si haec impediet aliquis , ferte sermonibus
et multiplicate fama bella ; nemo est nomen daturus ,
nemo arma capturus , nemo dimicaturus pro superbis
dominis , cum quibus nec in re publica honorum nec in
priuata conubii societas est .'
4.5.5
4.5.6
ch. 6
4.6.1
4.6.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.4.10 | Liv. 4.5.5 (English) | >>Liv. 4.6.6 |