4.50.4ad hunc tumultum accitus Postumius
asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis.
postremo cum modum irae nullum faceret, ad uociferationem
eorum quos necari sub crate iusserat concursu
facto, ipse ad interpellantes poenam uecors de tribunali
decurrit.
4.50.5ibi cum submouentes passim lictores centurionesque
uexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum
ab exercitu suo lapidibus cooperiretur.
4.50.6quod tam atrox
facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de
morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni
plebis intercedebant.
4.50.7sed ea contentio ex certamine
alio pendebat quod cura incesserat patres ne metu quaestionum
plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet,
tendebantque summa ope ut consules crearentur.
4.50.8cum
senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem
intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit.
uictoria deinde penes patres fuit.
ch. 51
4.51.1
Q. Fabio Uibulano
interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius
Cossus L. Furius Medullinus.
4.51.2his consulibus principio anni senatus consultum factum
est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque
tempore ad plebem ferrent, plebesque praeficeret quaestioni
quem uellet.
4.51.3a plebe consensu populi consulibus
negotium mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate
per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem
satis creditum est, transacta re, nequiuere tamen consequi
ut non aegerrime id plebs ferret:
4.51.4iacere tam diu inritas
actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de
sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et
tantam uim habere.