Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.50.6 | Liv. 4.51.7 (English) | >>Liv. 4.52.8 |
4.51.4iacere tam diu inritas
actiones quae de suis commodis ferrentur , cum interim de
sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et
tantam uim habere .
aptissimum tempus erat , uindicatis
seditionibus , delenimentum animis Bolani agri diuisionem
obici , quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae
possesso per iniuriam agro publico patres pellebat ;
4.51.6tunc
haec ipsa indignitas angebat animos : non in retinendis modo
publicis agris quos ui teneret pertinacem nobilitatem esse ,
sed ne uacuum quidem agrum , nuper ex hostibus captum ,
plebi diuidere , mox paucis , ut cetera , futurum praedae .
eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum
fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non
inuenissent , Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se
contulerat cepere .
minus praedae quam sperauerant fuit ,
quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus
nocte oppidum reliquerunt ; postero die prope desertum
capitur . Hernicis ipsum agerque dono datus .
4.51.5
4.51.7
4.51.8
ch. 52
4.52.1
4.52.2
4.52.3
4.52.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.50.6 | Liv. 4.51.7 (English) | >>Liv. 4.52.8 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)