4.51.6tunc
haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo
publicis agris quos ui teneret pertinacem nobilitatem esse,
sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum,
plebi diuidere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.
4.51.7eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum
fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non
inuenissent, Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se
contulerat cepere.
4.51.8minus praedae quam sperauerant fuit,
quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus
nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum
capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.
ch. 52
4.52.1
annum modestia tribunorum quietum excepti tribunus
plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo consulibus.
4.52.2is cum principio statim anni, uelut pensum nominis
familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis
cieret,
4.52.3pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior,
cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad
domum curamque corporum nutriendorum auertit; minusque
eam damnosam fuisse quam seditio futura fuerit credunt.
4.52.4defuncta ciuitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus,
pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum,
ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio
Rutulo consulibus.
4.52.5iam fames quam pestilentia tristior erat,
ni, dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare
quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae
foret subuentum.
4.52.6superbe ab Samnitibus qui Capuam
habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra
ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus
summo Etruriae studio Tiberis deuexit.