Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.51.1 Liv. 4.52.2 (English) >>Liv. 4.53.3

4.51.7eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non inuenissent, Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se contulerat cepere.

4.51.8minus praedae quam sperauerant fuit, quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.

ch. 52 4.52.1 annum modestia tribunorum quietum excepti tribunus plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo consulibus.

4.52.2is cum principio statim anni, uelut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret,

4.52.3pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum auertit; minusque eam damnosam fuisse quam seditio futura fuerit credunt.

4.52.4defuncta ciuitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus.

4.52.5iam fames quam pestilentia tristior erat, ni, dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subuentum.

4.52.6superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis deuexit.

4.52.7solitudinem in ciuitate aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus inuenientes coacti sunt binos equites adicere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.51.1 Liv. 4.52.2 (English) >>Liv. 4.53.3

Powered by PhiloLogic