Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.51.8 Liv. 4.53.1 (English) >>Liv. 4.53.10

4.52.6superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis deuexit.

4.52.7solitudinem in ciuitate aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus inuenientes coacti sunt binos equites adicere.

4.52.8praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externiue incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat ciuitas, domi discordia, foris bellum exortum.

ch. 53 4.53.1 M. Aemilio C. Ualerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Uolscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, uoluntariis mercede secutis militiam.

4.53.2ad quorum famam hostiumiam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrumdilectum habentem Ualerium consulem M. Menenius tribunus plebis legis agrariae lator cum impediret auxilioque tribuni nemo inuitus sacramento diceret,

4.53.3repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus occupatam esse.

4.53.4ea ignominia accepta cum apud patres inuidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.

4.53.5itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui dilectum impediret,

4.53.6Menenio contra uociferante, si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito nouem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.51.8 Liv. 4.53.1 (English) >>Liv. 4.53.10

Powered by PhiloLogic