4.52.8praeterquam ab morbo annonaque nihil eo
biennio intestini externiue incommodi fuit. at ubi eae
sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat
ciuitas, domi discordia, foris bellum exortum.
ch. 53
4.53.1
M. Aemilio C. Ualerio Potito consulibus bellum Aequi
parabant, Uolscis, quamquam non publico consilio capessentibus
arma, uoluntariis mercede secutis militiam.
4.53.2ad
quorum famam hostium—iam enim in Latinum Hernicumque
transcenderant agrum—dilectum habentem Ualerium
consulem M. Menenius tribunus plebis legis agrariae lator
cum impediret auxilioque tribuni nemo inuitus sacramento
diceret,
4.53.3repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus
occupatam esse.
4.53.4ea ignominia accepta cum apud patres
inuidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis
intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam
resistendi collegae.
4.53.5itaque cum res diu ducta per altercationem
esset, consulibus deos hominesque testantibus
quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum
esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui
dilectum impediret,
4.53.6Menenio contra uociferante, si iniusti
domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui
non facere, decreto interposito nouem tribuni sustulerunt
certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia:
4.53.7C. Ualerio
consuli se, damnum aliamque coercitionem aduersus intercessionem
collegae dilectus causa detractantibus militiam
inhibenti, auxilio futuros esse.
4.53.8hoc decreto consul armatus
cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu
ceteri sacramento dixere.
4.53.9ductus exercitus ad Caruentanam
arcem, quamquam inuisus infestusque consuli erat, impigre
primo statim aduentu deiectis qui in praesidio erant arcem
recipit; praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi
occasionem aperuere ad inuadendum.