Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.52.7 | Liv. 4.53.8 (English) | >>Liv. 4.54.4 |
4.53.5itaque cum res diu ducta per altercationem
esset , consulibus deos hominesque testantibus
quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum
esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui
dilectum impediret ,
4.53.6Menenio contra uociferante , si iniusti
domini possessione agri publici cederent , se moram dilectui
non facere , decreto interposito nouem tribuni sustulerunt
certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia :
4.53.7C . Ualerio
consuli se , damnum aliamque coercitionem aduersus intercessionem
collegae dilectus causa detractantibus militiam
inhibenti , auxilio futuros esse .
hoc decreto consul armatus
cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset , metu
ceteri sacramento dixere .
ductus exercitus ad Caruentanam
arcem , quamquam inuisus infestusque consuli erat , impigre
primo statim aduentu deiectis qui in praesidio erant arcem
recipit ; praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi
occasionem aperuere ad inuadendum .
praedae ex adsiduis
populationibus , quod omnia in locum tutum congesta erant ,
fuit aliquantum . uenditum sub hasta consul in aerarium
redigere quaestores iussit , tum praedicans participem praedae
fore exercitum cum militiam non abnuisset .
auctae inde
plebis ac militum in consulem irae . itaque cum ex senatus
consulto urbem ouans introiret , alternis inconditi uersus
militari licentia iactati quibus consul increpitus ,
4.53.12Meneni
celebre nomen laudibus fuit , cum ad omnem mentionem
tribuni fauor circumstantis populi plausuque et adsensu cum
uocibus militum certaret .
plusque ea res quam prope sollemnis
militum lasciuia in consulem curae patribus iniecit ;
et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos
Meneni si peteret consularibus comitiis est exclusus .
4.53.8
4.53.9
4.53.10
4.53.11
4.53.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.52.7 | Liv. 4.53.8 (English) | >>Liv. 4.54.4 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)