4.53.13plusque ea res quam prope sollemnis
militum lasciuia in consulem curae patribus iniecit;
et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos
Meneni si peteret consularibus comitiis est exclusus.
ch. 54
4.54.1
creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus L. Furius
Medullinus iterum.
4.54.2non alias aegrius plebs tulit tribunicia
comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis
comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeiis
quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio,
K. Fabio Ambusto,
4.54.3relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius
P. Aelius P. Papius, clarissimarum familiarum iuuenibus
praeferrentur.
4.54.4auctores fuisse tam liberi populo suffragii
Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum
annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque
rerum molem auidissimo ad ea populo ostentantes,
4.54.5cum adfirmassent
nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis,
quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus,
satis animi populo esset ad id quod tam diu uellent et per
leges liceret.
4.54.6pro ingenti itaque uictoria id fuit plebi, quaesturamque
eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus
ad consulatum ac triumphos locus nouis hominibus uidebatur.
4.54.7patres contra non pro communicatis sed pro
amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos
tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in
possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio
quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potestatibus
relinquantur.