Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.53.11 Liv. 4.54.6 (English) >>Liv. 4.55.5

4.54.3relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius P. Aelius P. Papius, clarissimarum familiarum iuuenibus praeferrentur.

4.54.4auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem auidissimo ad ea populo ostentantes,

4.54.5cum adfirmassent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id quod tam diu uellent et per leges liceret.

4.54.6pro ingenti itaque uictoria id fuit plebi, quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus nouis hominibus uidebatur.

4.54.7patres contra non pro communicatis sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potestatibus relinquantur.

4.54.8inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent:

4.54.9Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando impertiendos plebi honores.

ch. 55 4.55.1 sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.53.11 Liv. 4.54.6 (English) >>Liv. 4.55.5

Powered by PhiloLogic